BULLA Graeco-barbar

BULLA Graeco-barbar
BULLA Graeco-barbar
Βούλλη et Βουλλίον, a bullae seu monilis similitudine, inter insignia erat Nobilitatis puerilis, ut et praetexta, inaures, aliaque. Et quidem, ex Plinio l. 33. c. 1. constat, a Prisco Tarquinio omnium primo, filium, cum in praetextae annis occidisset hostem, bulla aureâ donatum esse: unde mos bullae duravit, ut eorum, qui equô meruisseut, filii insigne id haberent, coeteri lorum. quo respiciens Iuvenalis Sat. 5. v. 164.
----- Etruscum puero si contigit aurum,
Vel nodus tantum et signum de paupere loro.
De cuius origine plura Macrob. l. 1. Saturn. c. 6. Ad huius itaque similitudinem maius sigillum, vel cerae inpreflum, vel capsulae cuidam ex auro aut argento aut plumbo inclusum, quod literis Principum appendi consuevit, a sequioris aevi Scriptoribus tam Graecis quam Latinis, Bulla dici coepit. Principales cnim literae, praesertim eae, quae pragmaticas sanctiones ad totum Imperium vel posteritatem pertinentes, privilegia et constitutiones Principibus vel Praesulibus vel Collegiis, vel Civitatibus datas aliasque res magnas continerent, non linô et cerâ, ut vulgo, obligari obsignarique solebant sed erant, uti hodie loquimur, patentes: interim in ima parte fidei causâ sigillum apponebatur, ut legimus in Pragmatico Childeberti Rgis apud Aimoinum de Gestis Francorum l. 2. c. 20. alibique. Ubi observandum, quod Iac. de Breul notat ad c. 10. eiusdem libr. ex Petro Caroli VI. Franciae Regis Capellano, qui in Chronicon Damasi Papae commentatus: Olim, inquit, non appendebantur sigilla per corrigiam vel fila, sicut hodie, sed affigebantur literis, tenebantque chartam amplexam ab utraque parte, cum bona quantitate cerae. Idque observatum est, usque ad Ludovicum Crassum, qui regnare coepit A. C. 1110. Hic enim prmus coepit appendere sigilla, etc. Quia igitur haec sigilla Bullae postea appellatae sunt, hinc et ipsas Principales literas Pontificumque decreta interdum sic dici legimus: et bullare, apud Petr. Belsensem aliosque nihil aliud, quam sigillare denotat. Eandem ob rationem Petrus de Vineis Ep. 21. l. 1. Bullator nuncupatur, iique Doctores Bullati dicuntur, qui literis eiusmodi suae Docuturae sigillatis, absque legitimo examine atque promotione, nituntur. Vide Ioh. Kirchmannum de Annulis c. 8. Ubi, postquam de Bulla quadruplici accurate disseruisset, et hoc addit, aureis his bullis Imperatorem subscribere consuevisse, singulari quôdam genere encausti, de quo vide infra suô locô; aliquando et cinnabari usos: et praeterea tres in fonte cruces eiusdem coloris apposuisse, per quas tacite scil. iuraverint, rata se ea velle, quae scriberent. Tutorem vero Imperatoris viridi colore subscripsisse, Patriarcham autem caeruleô, a tempore primorum Palaeologorum: atque, uti Magno Logothetae vel etiam Accubitori palae, cura Annuli vel sigilli Imperatorii commissa fuit, ita Charrophylacem Patriarchalis annuli fuisse custodem eumque a Patriarcha sollenniter acceptum in pectore gestâ sle, ex Niceta l. 1. et 6. Gregorio Dialogo Ep. 1. apud Baronium Annal. tom. 9. Phrantze l. 3. c. 4. Cantacuzeno l. 3. c. 36. Balsamone de privileg. Patriarch. p. 455. Meursio, Aliis. Sub inclinato scil. Imperio quadruplex reperitur, quibus omnibus in literis obsignandis usus est Imperator: Nempe.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”